post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset
prandium bonum in domo Tobis
dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra
timentes Deum et epulentur nobiscum
cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel
iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo
relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol
occubuisset caute sepeliret eum
cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et
tremore
memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos
prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et
luctum
cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius
rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium
et iterum sepelis mortuos
sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora
occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus
sepeliebat ea
contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens
domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora
insiderent super oculos eius fieretque caecus
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi
ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti
Iob
nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata
eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga
caecitatis evenerit ei
sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo
omnibus diebus vitae suae
nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et
cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus
quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de
labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne
forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet
nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est
spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei